Переведите текст с латинского на de iure personārum (2) sequĭtur de iure personārum alia divisio: nam quaedam persōnae sui iuris sunt, quaedam aliēno iuri sunt subiectae. rursus eārum personārum, quae aliēno iuri subiectae sunt, aliae in potestāte, aliae in manu sunt. in potestāte ităque sunt servi dominōrum. item in potestāte nostra sunt libĕri nostri. nam qui ex me et uxōre mea nascĭtur, in mea potestāte est. item qui ex filio meo et uxōre eius nascĭtur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestāte, et pronĕpos et proneptis et deinceps cetĕri.