Спереводом текста с латыни
de daedalo
daedălus atheniensis, artǐfex clarus, casu homǐnem necāvit. ităque cum icăro filio ex re publǐca atheniensium fugit et in insŭlam cretam ad regem minōem migrāvit. ibi iussu regis labyrinthum aedificāvit, domum amplam et flexuum plenam. in eo labyrintho minotaurus, bestia saeva et horribǐlis, clausus erat. postea daedălus consilium cepit in patriam remigrāre; minos autem daedălum et icărum retinuit atque etiam in labyrintho inclūsit. tum daedălus dolum excogitāvit: ex pennis alas fecit et cum filio avolāvit. sed incautus icărus in mare decǐdit, quod ex eo tempŏre icarium appellātum est. pater eius infēlix incolŭmis in siciliam pervēnit.